Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.7.1 Cic. Fam. 10.8.1 (English) >>Cic. Fam. 10.8.6

Scr. in Gallia Ttnnsalpina paulo post med. Mart a. 711 (43). PLANCVS IMR COS. DESIG. S. D. COS. PR. TR. PL. SENATVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE 10.8.1 si cui forte videor diutius et hominum exspectationem et spem rei p. de mea voluntate tenuisse suspensam, huic prius excusandum me esse arbitror quam de insequenti officio quicquam ulli pollicendum ; non enim praeteritam culpam : videri volo redemisse, sed optimae mentis cogitata iam pridem maturo tempore enuntiare.

10.8.2 non me praeteribat in tanta sollicitudine hominum et tam perturbato statu civitatis fructuosissimam esse professionem bonae voluntatis, magnosque honores ex ea re ; compluris consecutos videbam ; sed cum in eum casum me fortuna demisisset, ut aut celeriter pollicendo magna mihi ipse ad proficiendum impedimenta opponerem aut, si in eo mihi temperavissem, maiores occasiones ad opitulandum haberem, expeditius iter communis salutis quam meae laudis esse volui. nam quis in ea fortuna quae mea est, et ab ea vita quam in me cognitam hominibus arbitror et cum ea spe quam in manibus habeo, aut sordidum quicquam pati aut perniciosum concupiscere potest ? 10.8.3 sed aliquantum nobis temporis et magni labores et multae impensae opus fuerunt ut, quae rei p. bonisque omnibus polliceremur, exitu praestaremus neque ad auxilium patriae nudi cum bona voluntate sed cum facultatibus accederemus. confirmandus erat exercitus nobis magnis saepe praemiis sollicitatus, ut a b re p. potius moderata quam ab uno infinita speraret ; confirmandae complures civitates, quae superiore anno largitionibus concessionibusque praemiorum erant obligatae, ut et illa vana putarent et eadem a melioribus auctoribus petenda existimarent; eliciendae etiam voluntates reliquorum, qui finitimis provinciis exercitibusque praefuerunt, ut potius cum pluribus societatem defendendae libertatis iniremus quam cum paucioribus funestam orbi terrarum victoriam partiremur.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.7.1 Cic. Fam. 10.8.1 (English) >>Cic. Fam. 10.8.6

Powered by PhiloLogic